- PETREJA
- PETREJAtertia dicebatur apud Romanos persona, in Triumpho in eosdem usus cum duabus prioribus excogitata, ut populo voluptas, hostibus dolor, inde oriretur, Festus l. 14. Ante currum enim triumphalem, post urbium, montium, fluviorum, regionum simulacra, post spolia et exuvias hostibus detractas, post Duces catenatos, Tibicines item; Citharoedos, Scutiferos, aliosque exercitus ministros, sequebantur personae tres, quae totum hoc agmen claudebant. Et primo quidem incedebat aliquis, qui ineptâ gesticulatione risum omnibus moveret, hostibus illuderet, eosque virtutis Romanae et suae temeritatis admoneret, Liv. Decad. 1. l. 4. ubi de triumphatis Veientibus, et Fidenatibus a M. Aemilio, loquitur. Idem picturas quasdam, quae citeriae dicebantur, gestabat, Festus l. 3. Altera persona erat Manducus, cuius effigies malis dehiscentibus et ingentem dentibus sonum edens, eôdem teste l. 11. Vide quoque Plautum in Rudente Actu 2. Sc. 2. Tertia Petreia fuit, quam mox currus: dein insequebantur Senatores, Cives redempti et milites Io triumphe clamantes. Vide Io. Rosin. Antiquitat. Roman. l. 10. c. 29. cum Thomae Dempsteri Paralipom.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.